monumenta.ch > Augustinus > sectio 1

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 3, 1
Hunc psalmum ex persona Christi accipiendum persuadet quod dictum est: Ego dormivi, et somnum cepi: et exsurrexi, quoniam Dominus suscipiet me. Magis enim hoc ad passionem et resurrectionem Domini congruenter sonat, quam ad illam historiam in qua David scribitur fugisse a facie bellantis adversum se filii sui . Et quoniam scriptum est de discipulis Christi: Quamdiu cum eis est sponsus, non ieiunant filii sponsi ; non mirum si filius eius impius, significatur discipulus impius qui eum tradidit. A cuius facie fugisse quanquam historice possit accipi, quando illo discedente secessit cum caeteris in montem; tamen spiritualiter, quando mentem Iudae Filius Dei, id est virtus et sapientia Dei, deseruit, cum eum diabolus penitus invasit, in eo quod scriptum est, Et intravit diabolus in cor eius , bene accipitur a facie eius Christum fugisse; non quia Christus diabolo cessit, sed Christo discedente diabolus possedit. Quem discessum fugam esse in hoc psalmo appellatum celeritatis causa arbitror; quod verbo etiam Domini significatur dicentis: Quod facis, cito fac . Loquimur etiam sic in consuetudine, ut dicamus: Fugit me, quod in mentem non venit; et de homine doctissimo dicimus: Nihil eum fugit. Propterea veritas fugit mentem Iudae, cum eum illustrare destitit. Abessalon autem, sicut quidam interpretantur, in latina lingua dicitur Patris pax: quod mirum videri potest, sive in historia Regnorum, cum bellum adversus patrem Abessalon gesserit; sive in historia Novi Testamenti, cum traditor Domini Iudas fuerit, quemadmodum Patris pax possit intelligi. Sed et ibi qui diligenter legunt, vident in illo bello David pacatum fuisse filio, qui etiam magno cum dolore planxit exstinctum, dicens: Abessalon filius meus, quis dabit mihi mori pro te ? et in historia Novi Testamenti, ipsa Domini nostri tanta et tam miranda patientia, quod eum tamdiu pertulit tanquam bonum, cum eius cogitationes non ignoraret, cum adhibuit ad convivium in quo corporis et sanguinis sui figuram discipulis commendavit et tradidit , quod denique in ipsa traditione osculum accepit , bene intelligitur pacem Christum exhibuisse traditori suo; quamvis ille tam sceleratae cogitationis interno bello vastaretur. Et ideo Abessalon Patris pax dicitur, quia pater habuit pacem, quam ille non habuit.